# Disputatio de coelo 388

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/388

Hanc distinctionem profitentur esse de mente Aristotelis nono Metaphysices, textu primo, vbi habet, quod potentia, & actus sunt in plus, quam ea, quae dicuntur secundum motum tantum; posse autem dari hunc modum productionis sine motu, ex hoc contendunt, quod ratio dantis esse sit prior ratione dantis motum, tale autem agens dicunt agere sine subiecto praesupposito, quia respicit solum terminum productum, atque ideo non requirit passum. Altera distinctio est, quod efficientium aliquod est prius tempore suo effectu, fuisve effectibus, aliud est prius solum natura, quam accipiunt ex Auerroe primo de Coelo, commento 106. Tertia distinctio est, generationem rei esse duplicem, alteram cum transmutatione, tempore, & nouitate requirentem subiectum, alteram ab aeterno, sine nouitate, & motu, non requirentem subiectum, quae dicitur productio, siue emanatio, & nihil aliud est, nisi essentialis dependentia aeternaliter a causa aeternaliter causante. Quarta est, quod non esse praecedere natura ipsum esse, intelligitur dupliciter, vno modo positiue, & est, quando aliquod ens in aliquo instanti naturae positiuo habet non esse, in alio habet esse; alio modo priuatiue, & est, quando aliquod ens in quolibet instanti naturae habet esse, tamen si aliquod ens non esset, a quo ipsum essentialiter dependeret, aptum esset ei competere non esse. In quibus distinctionibus vereor, ne semper alterum membrum praesupponat, id de quo est quaestio, aut mediate, aut immediate, aut proprie, aut consecutiue, & sic licet dicere, quo pacto nihil potest disputari, & ad nihil non potest dici, distinguendo, & praesupponendo in distinctione id, de quo disputatur, dum praesupponitur id, quod non erit nisi eo praesupposito, quod quaeritur, quae est petitio principij, vt adnotabat Simplicius contra loannem Grammaticum prima digressione octauo Physicorum, & nescio, an sic fiat in plurimis disputationibus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
