# Disputatio de coelo 39-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/39-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/39-2

Primo non considerauit, quod dicit Aristoteles de stellarum corona. Quamuis autem hoc nihil ad eius positionem, tamen erat proponendum. Si enim fit lac refractione, & refractio semper renouatur, quomodo semper idem? Nisi forte in refractione istud includit. Deinde non po nit halitum incensum. Praeterquam quod etiam indifferens est siue aerem, siue halitum dicas. Hoc vero est maioris momenti: Ponit Aristoteles halitum incensum: quare eum non ponens Auerroes non assequitur Philosophi sententiam. Facit autem hic halitus incensus maiorem vniformitatem. Nam si in halitu per se accepto contingat aliqua varietas, haec, quae potest esse exigua, incensione potest facile adaequari, cuius etiam ope figuratio fiet magis vniformis. Quod si in halitu non incenso fiat aspectus, vereor ne fiat alius color, non autem lacteus. Lumen enim in halitu sicco factum, rubeum fere facit, aut si erit rarissimus halitus, nullum faciet, aut non diuersum a cęruleo, quo apparet coelum coloratum; quod su pra satis considerauimus. Quaerat praeterea aliquis, & iure optime quaeret. Sub alijs imaginibus quoque, quę habent stel las frequentes, est continue ignis elementaris, & halitus fumosus, cur non idem continue generatur lacteus aspectus? Omnino incensio ponenda est, quae vt ponitur a Philosopho sic non solum est necessaria pro lacteo aspectu, sed simpliciter est impossibilis non adesse. Quid enim faciet motus illarum stellarum magnarum, & multarum circulum vnum integrum constituentium, si non incendit materiam maxime incensibilem? Refractionem etiam ponit Auerroes, quam nos dicimus fractionem; & sic dubitationi de raritate ignis non subiacemus. Dicunt autem Perspectiui radios reflexos & refractos, qui reuertuntur versus luminosum: fractos, qui a medio rariori per densius transeunt; aut contra. Dicunt aliqui radium absorDis absorptum, qualis est in Luna, quae accipit lucem in sui solidi tate, & illam postea restituit: qualis modus etiam in stellis po terit cogitari. Sunt etiam, qui inter radium reflexum & refractum aliquid ponant discriminis, nos tamen, quod in hoc varius est a nobis Auerroes, non ita magni momenti esse existimamus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
