Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 390
Unproofread scanNot analysed yet
Metaphysices, quae est coelum, quod est primum efficiens; dictum autem illud Auerrois, Metaphysicum considerare tria genera causarum, est dictum non magnifaciendum. Quod dicit Zimara, definitionem dari ex famositate, aut per metaphorica, non est dignum consideratione: dicebat Aristoteles, non est dignum accurrate considerasse fabulose, aut sophistice dicta. De alio, quod opponebatur, dicimus, quod causae definiuntur in ordine ad causandas substantias, quia hae sunt primo entia, ad quorum causationem alia sequuntur, quae sunt entia, quia entis, &quod dat formam dat consequentia ad formam; in substantijs autem non fit aliquid sine motu, in accidentibus dantur aliquae priuationes purae, &ideo datur transitus ad formam sine motu. Quare cum nos simus nunc in productione substantiarum, non est ita proponen dum; tanto magis, quod non facit pro praesenti disputatione, fieri cum motu, vel sine motu, quia alia etiam conditio est falsa in omnibus, quod aliquid fiat, non praesupposito subiecto. Non timent vero etiam istud fieri, non praesupposito subiecto, &adhibent glossam, ex nihilo, aiunt, nihil fit de nouo, sed potest fieri ab aeterno priuatiue, vt scilicet non esse nihil praecedat esse natura priuatiue, non positiue, vt dictum fuit; sed istud ex nihilo fieri, non habet in Aristotele has glossas, habet hanc solam declarationem ex nihilo, idest, nullo praesupposito subiecto, nihil fit, ita textu 71. primi Physicorum dicebat Aristoteles. Ex non ente autem nihil vtique fieri. Subij ci enim quippiam oportet. Sed admittamus hanc horum explicationem, &dicamus, ni fallimur, demonstratiue hoc pacto. Quod debet esse factum per emanationem, habet in sua intima essentia hanc naturam, vt aptum sit habere non esse ante esse, ergo hoc habet in sua intima natura, vt sit aliquando ens, aliquando non ens. Istud idem in sua intima essentia habet, vt sit aeternum, etenim est producibile solum ab aeterno; aeternum ex 1.