# Disputatio de coelo 392

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/392

Ipse Aristoteles multiplici exemplo demonstrauit varietatem efficientium, & in Metaphysicis, & in Naturalibus; nihil tamen vnquam habet, quo possimus tale agens somniare. Aiunt repugnare tali agenti agere de nouo; quaeso, cur non ab aeterno? & si non repugnat ab aeterno, cur de nouo? &, quaeso, qua via inuentum est huiusmodi agens? qua via potest inueniri? si est haec emanatio, cur per illam non fuit ostensa abstractio primi entis? quando in 9. Diuinorum Philosophus locutus est de potentia actiua, cur de potentia actiua talis efficientis nihil? absolute sane eam definiens statuit potentiam actiuam esse potentiam transmutandi aliud inquantum aliud? Agens vniuersale statuit Philosophus coelum duodecimo Metaphy sices, textu trigesimoquarto, & vbique semper. Dicet quis, coelum agit per motum, motus est a primo ergo primum magis agit, quia propter vnumquodque tale, illud magis. Dicitur, quod vere magis est coelum efficiens, quia primum non fit efficiens, nisi prout coelo coniungitur, & subit rationem mouentis, quam accipit solum ratione coeli, vt dictum est in tractatu de Natura coeli. Adducunt, Aristotelem posuisse aliquod agens per similitudinem in primo de Ortu & interitu, & est verum, sed fini dat talem actionem, qui dicitur agens metaphorice quatenus excitat ad actionem, excitat autem ipsum vere, & proprie agens; Dicit etiam obiectum agere in medium, in organum, in potentiam, alio modo actionis sed hoc nihil ad praesentem contemplationem. Sic igitur prima distinctio nulla est, quae sic etiam facile remouetur. Quod detur agens respiciens terminum non subiectum, est contra conditionem termini, nam terminus, ad quem productio peruenit, est relatiue oppositus termino a quo, qui terminus a quo, requirit subiectum, quo non esse sustineatur. Ista insuper emanatio aeterna ponit in Deo facere, & fecisse, quamuis ista ab aeterno ponantur, quare mutabilitatem; vel si nunc se habent, vt semper, etiam nunc emanant, & saltem entia sen sibilia erunt fientia, vt Plato statuebat, & ducemur in HeraSecunda dicliteam, vt Plato in eam venit.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
