# Disputatio de coelo 394-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/394-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/394-2

Caput IIII. Ἔαα VAMVIS & simpliciter, & ratione aliarum intelligentiarum sit remota effectio a prima intelligentia, non tamen hic sistendum, sed etiam remouenda est, quantum attinet ad corpus coeleste; videtur enim particulariter oportere po ni primum efficiens respectu coeli, maxime secundum nostram superius positam sententiam, qui statuimus coelum esse compositum ex materia, & forma. Est autem ad hoc confirmandum textus 51. secundo de Ortu & interitu; dicit ibi Philosophus, vbicumque est materia & forma, ibi oportere esse & tertium, quod est efficiens, quod scilicet sit causa coniunctionis illarum, & non solum in corruptibilibus ait hoc es se necessarium, verum etiam in aeternis. Arguet igitur aliquis ex hoc loco hoc pacto, coelum est compositum ex materia, & forma, ergo oportet esse efficiens istius compositionis, quamuis sit aeterna, dicit etiam Philosophus id etiam esse in aeternis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
