# Disputatio de coelo 394

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/394

Similis deductio ei, quam habet Aristoteles primo de Coelo contra Platonem; Omnino igitur, sicut ex superioribus repugnat primae intelligentiae vis effectiua, sic ex nunc dictis repugnat modus efficiendi, & repugnat intelligentijs esse factas, vt patet supra, & per totum hoc caput opportune. Quod attinet ad Platonem, Mens apud illum non est a Deo effectiua, sed est illi coaeterna, vt lux Soli, diciturque eius filia, prout in eum conuersa ideis repletur, anima mundi est effectiue a Mente opifice, & fit de nouo. Si de nouo fit mundus, & est ligata, & ipsa secundum se, & quatenus mundo coextensa, & vt sic non penitus indissolubilis, & est facta praeexistente materia, anima scilicet malefica in ente inordinato. Principatus, quem Aristotelis adscribit primo enti, consistit in dependentia om nium aliorum ab ipso, vt a fine, qui est solus, & verus principatus, finis enim est causa causarum. An debeat poni efficiens respectu Coeli.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
