# Disputatio de coelo 395

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/395

Hoc videtur non posse esse, nisi primus intellectus, qui totius entitatis est princeps, quare saltem respectu coeli non est remouenda ab eo vis effectiua. Resolutio autem est, quod Philosophus eo loco quaerit efficiens respectu specierum sublunarium in vniuerso, in quibus est aeternitas ratione continuae generationis, & corruptionis, de qua aeternitate supra locutus fuerat ex causa materiali, & ibi seruauerat in hunc locum idem esse disputandum in ratione causae efficientis. Aeternorum itaque nomine intelligit species generabilium, in quibus est compositio ex materia, & forma, siquidem habent esse in indiuiduis, quae omnia sunt composita ex materia, & forma, aitque oportere esse efficiens vniuersale, quod respondeat materiae primae, & hoc statuit coelum. Est autem in ijs vere efficiens, quia in illis est effectio, cum sint aeterna consistentia in indiuiduis, quae quotidie fiunt, & corrumpun tur, sicutque habentur causae indiuiduales in indiuiduorum generatione, & in singulis habetur efficiens particulare, sic oportet esse in illis ratione specifica efficiens vniuersale, quod reperit Aristoteles esse coelum, & sic textus ille nihil facit ad propositum, quod isti intendunt. Verum tamen est, quod vbi est compositio ex materia, & forma, ibi oportet esse tertium, a quo dependeat haec compositio, non enim casu debet poni esse facta, sed propter melius, quod est propter finem; quare recte dictum, omne compositum est nouum, idest dependens, quia supponit aliam causalitatem, cui acceptam refert rationem suae compositionis. Vtrum sit efficiens motus. Caput V.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
