# Disputatio de coelo 396

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/396

VAERENDVM est postremo loco, quomodo se habeat ad motum ens abstractum; nisi enim effectine se habeat ad motum, ruuit octauus Physicorum, qui totus est in hoc positus, vt primum sit efficiens motus, quod etiam non potuit inueniri nisi per motum. Consentimus igitur, & primum ens abstractum, & totum ens abstractum effectiue se habere ad motum, & dicimus hoc supponi a disputatione octaui. Sed in hoc est difficultas, vt modus explicetur, qui in illo octauo non potuit exponi. Est autem iste, quod ens abstractum fit principium motus effectiuum, quatenus est intellectum ab anima, & illi per modum intelligibilis est copulatum. Sic Auerroes, balneum in anima mouet vt efficiens, quod extra animam est vt finis: eodem modo ens abstractum in se manens, est solum finis; vt transformatum animae, prout ab ea intelligitur, est efficiens cum illa. Et hoc de toto abstracto est intelligendum, non de sola prima intelligentia, nam omnes mouent, cum sint lationis finis, textu 48. duodecimo Metaphysices. Et quod dicitur textu trigesimosexto, eiusdem libri, primum mouere vt amatum, dicitur communiter de omnibus, & male illi, qui contendunt dici solum de primo abstracto, quorum postea multi duas intelligentias adiungunt primo orbi, incurrentes eundem scopulum, quem incurrunt alij, qui volunt vnam intelligentiam infra omnes coelum mouentes, quae sit noster intellectus; non enim inuentę sunt intelligentiae, nisi per motum, qui ad has nouiter adiunctas nihil se habet. Sunt autem omnes eiusdem conditionis, vt supra est tractatum; & eodem modo se habent ad coelos. Illaque Auicennae effectio, qua vna aliam facit, est bene ab Auerroe reprobata; & qui tenent Auerroem dicere Deum esse solum finem; ex hac con tra Auicennam disputatione bene arguunt, quod nec ipse debeat Google ized bi debeat velle illam emanationem, quia reprehendit talem effectionem in Auicenna, quae est per emanationem; & nescio, quantum valeat fuga Zimarae in quaestione de triplici causalitate intelligentiae. Haec de separatis coelorum motoribus citra multiplicatos disputationis cauillos. Sunt autem ista, & praecipue hoc postremum conferenda semper, & annecten da dictis de Natura coeli.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
