Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 398
Unproofread scanNot analysed yet
AEC Vir Illustriß. de supremis substantijs N gea ex Aristotelis sententia mihi fuere dicenda, quae praeter confirmationum fundamenta, habent grauissimorum Philosophi Interpretum auctoritatem. Ego autem sedulo studui, vt Praeceptorem imitatus, nihil dicerem sine ratione; ceterum ratione sensibus innixa, cuiusmodi etiam Aristot. est Philosophatus. Tua sapientia, quam nihil latet, tuaque singularis pietas nouerunt rationum ex sensu ductarum infirmitatem prae Christianae veritatis, &Sanctae Romanae Ecclesiae dogmatibus, quibus quod ante omnia subscribendum est, id ego nunc maxime facio, sicuti etiam per vniuersum opus semper opportune sum professus. FINIS.