# Disputatio de coelo 398

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/398

AEC Vir Illustriß. de supremis substantijs N gea ex Aristotelis sententia mihi fuere dicenda, quae praeter confirmationum fundamenta, habent grauissimorum Philosophi Interpretum auctoritatem. Ego autem sedulo studui, vt Praeceptorem imitatus, nihil dicerem sine ratione; ceterum ratione sensibus innixa, cuiusmodi etiam Aristot. est Philosophatus. Tua sapientia, quam nihil latet, tuaque singularis pietas nouerunt rationum ex sensu ductarum infirmitatem prae Christianae veritatis, & Sanctae Romanae Ecclesiae dogmatibus, quibus quod ante omnia subscribendum est, id ego nunc maxime facio, sicuti etiam per vniuersum opus semper opportune sum professus. FINIS.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
