# Disputatio de coelo 400

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, IN SCHOLA PATAVINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/400

NICOLAO CONTARENO SENATORI PRVDENTISS. σαγρράποεραγ σἐτδκεπθοσετς. Caesar Cremoninus F. P. AAARVVM est, quod tibi offero Nicolae Contarene (Vir prudentia, & vigilantia ad publicum commodum maxime) quod tamen in eo paruum, volumen; res non parua. Magnum enim existimatur, nosce coelestia; praesertim, si fas est dicere, monstrovt Lunae macula. Tibi porro in Philosophisa, vt Lac cis perscrutationibus longe versato, debentur huii smodi non peruagatae meditationes, quippe quae acrioris Philosophi, qualis tu es, iudicium requirunt. Non est, qui putet, Aristotelem de Galaxia pronunciantem posse defendi; nulli alteri praeterquam tibi tanta in controuersia decretum erat demandandum. Lunae maculam Philosophus suis contemplationibus comprehendit, non persequitur. Nos an ad illius aures dixerimus, tu censebis. Quod Dantem Tuscum Poetam, in Philosophicam disputationem aduocauimus, id putamus scite factum. Poesis, ait Aristoteles in suo de Poetica libello, res est Philosophica. Prisci Carmine sunt philosophati, vt Empedocles, & ex nostratibus Lucretius, neque Plato, neque Aristoteles absunt a poesi. Sed praeterea Dantes is est Poeta, quem pauci, quibus aut solis scire, aut solis nescire est datum, non venerentur. Italice si loquitur, & nos Latine scribimus; Philosophia res est, non verba. Qua vis veste induatur, Philosophia est. Tibi de omnibus decernendum. Hoc ego mihi desidero, vt me ames. Viue diu tuis honoribus, & Patriae libertati.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
