Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 406
Unproofread scanNot analysed yet
Quod postea reprobat multis rationibus, adeoque censet, hanc sententiam esse absurdam, vt credat, neque etiam fuisse Alexandri. Concludit ipse (non satis tamen in sententia constans) lac esse apparentiam in coelo ob multitudinem stellarum lucidarum propinquarum, quarum lu men refrangitur in superficie ignis, aut fumosi halitus; habere autem figuram illam longam, quia in reflexione admisceantur lumina, &circulationes ingrediantur vna in aliam. Quam existimat esse opinionem Aristotelis, conijciens illam ex translatione, quae ad ipsum peruenit: &addit forte hanc fuisse Alexandri. Est enim, inquit, Alexander magis dignus, quam vt de eo credatur prior opinio. Lac esse veluti magnum cometam. Albertus dixit, circulum lactis esse apparentiam ex multis stellis paruis cum magnis simul insertis, quae lumen effundentes in ea coeli parte densiori existente propter refractionem, quae fit in ipsa, speciem illam lactis praeseferunt. Alij dixerunt, partes illas coeli, in quibus lac apparet, quamuis diaphanae sint, esse tamen densiores alijs partibus, quod indi cat multitudo stellarum ibi existentium. Quocirca lumen So lis, &stellarum in ea (sic loquuntur) incorporatum refrangi, vt propterea nobis magis appareat, quam in alijs partibus coeli non tam densis. Atque inde speciem lactis prouenire. Simile quid in nubibus conantur ostendere. Si enim sit vna in aere nubes separata, &Sol splendeat super illam, multo lucidior ea nobis apparet, quam aer circa nubem existens. Sic mutantes aliquid, &rem semper magis inuoluentes de opinione in opinionem transeunt. Omnino recentiores commu niter Aristotelem relinquunt, aliquamque ex memoratis sen tentijs, aut simpliciter vt fuit prolata, aut parum immutatam recipiunt. Aristotelem penitus aliqui reprehendunt. Alij eum excusant tanquam probabiliter loquutum. Nonnulli duas Lacteas ponunt, aeream vnam, coelestem aliam; aiuntque Aristotelem, dimissa coelesti, de aerea fuisse loquutum. Non est autem, cur singula omnium dicta persequamur; satius est, incumbere in id quod intendimus; at Aristotelis sen tentiam explicemus, eamque ab obiectis vindicemus, quae sunt multa, &multum apparentis efficaciae. Obijcitur propositae Aristotelis sententiae.