# Disputatio de coelo 41

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/41

Omitto non fieri densitatem nisi concurrente materia; coelestis autem materia non concurrit nisi in globum ex dictis 2. de Coelo. Sic stellae omnes sphaericae; sic & aquam videmus figurae rotundae totam existentem, licet non essentialiter vt coelum, diuisam in guttas conglobari. Illa autem coeli condensatio erit oblonga, multum variata, crassior, minus crassa, duplicata; quae casu, & contra rei naturam facta omnia videntur. Considero etiam vnum, integrum circulum, tam magnum, sic inconcinne factum in coelo, densiorem alijs posse adimere proportionem virtutis ad motum quae sic, diffusis per totum densitatibus, in primo coelo maxime seruatur, & propter quod in inferioribus coelis vnum astrum tantum est positum. Quod putat Ioannes non posse reddi rationem multorum aliorum in coe lo, ostendit, eum non legisse Aristotelem, qui de omnibus conatur reddere, & hortatur ad id quaerendum. Sed de his hactenus hoc loco. Vbi erit occasio de istis latius disseremus. s PERAPIENTIAM non eße schoeno metiendam, dicebat Callimachus. Quod dictum significat, non ideo aßentiendum, quia proximi ita sentiant, aut omnes, aut plurimi. Tanquam, quod à remotioribus priscis est prolatum, iam obsoleuerit, & nequam sit. Quare non sum veritus Aristotelis iam sepositam opinionem ad trutinam re uocare, & diligenter perpendere, an sit ea, quae pasim esse dicitur. Neque fallor, eam iam antiquatam non esse existimandam, patere potest ex his, quae diximus. Mirabitur autem forte aliquis antiquiores, vt Damascium Ammonium, & alios à Philosopho discessiße. Mirabitur Olympiodorum dicentem sententiam Aristotelis nihil minus ab ipso reprobatis, esse reprobandam.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
