# Disputatio de coelo 42

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/42

Philoponumnion propono, quippe quia aliter edoctus consueuit Aristoteli contradicere. Sed floruere isti illis temporibus, in quibus, vt habere possumus a Porphyrio in vita Plotini, proprijs meditationibus studebant, Aristotelis litterae, praesertim in libris creditis minoris ponderis, vt sunt libri Meteorologici, non insistebant. Quod vero refertur a Theophrasto dictum de duorum hemisphaeriorum compage, id si ab eo est dictum, iocose est dictum; velut etiam ab Ampedotimo, quod hic circulus sit via animarum. Non est autem, vt singulas fabulas prosequamur. Sat nobis, si Aristotelem ab euidenti calumnia vendicauerimus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
