# Disputatio de coelo 45

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, CAESARIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/45

Alteram tamen opinionem subiungit, quę est, causam illius obscuritatis esse corpus interiectum inter Alia causa ab Lunam, & nostrum aspectum. Tertiam etiam proponit aseodem repro serentem, maculam illam esse puram apparentiam; idolum bata. quippe formae corporum, quae sunt in terra; ex refractione facta in corpore Lunae; montium scilicet, & marium, & aliarum terrae varietatum. Reprobat has duas, quod nos in consideOpiniones de rationibus proponemus. Plutarchus in suo de facie Lunae eiusdem maopusculo alias habet sententias. Vna est, illum aspectum esse culis a Plutarcho. debilitatem nostri visus, qui prae imbecillitate, cedat splenPrima. dori, quod dicitur caecutire. Adiungit aliam, quam adscribit Secunda. Clearcho, quae est partim ab Auerroe proposita: eam scilicet partem, quae in Luna dicitur facies, esse imaginem Oceani in Luna, vt in speculo, sese ostendentis; cum Luna plena sit speculum omnium speculorum aequabilitate, & splendore puris simum. Ita vt, quemadmodum Iris dicitur conspici in nube visu ad Solem refracto, sic mare exterum in Luna conspiciatur visu inde ad ipsum repercusso. Habet ad hoc versus Agesianacis. Aut maris immensi opposita sub parte frementis In speculo ardenti repraesentetur imago. Tertia apud eum sententia existimat, Lunam esse ignis, & Tertia. aeris misturam, vtque nostri in aeris tranquillitate oborto horrore fit niger aspectus; sic in Luna aere illo nigredine perfuso fieri aspectum similem formae, quam videmus. Mirum est, quod sequitur: Ad quid scilicet promouerit visus exiguae Quarta. maculae in vna stellarum. Pythagorei dicunt Lunam non esse astrum, sed esse aliam terram; vere terram, non autem simi litudine, vt dicit Aristot. qui inter coelestia proportione respondeat terrae inter elementa acceptae. Aut, dicebat Auenroes, quia sit similis terrae in hoc, quod illius natura non est lumiDeclaratur lo cus Auerrois. Confirmatio sententiae quartae; quod Luna non sit astrum. Alia confirmatio. Quid de maculis Lunę Py thagorei dicantur. Quinta opinio. Sexta, quae par titur in duas. Septima. Octaua. Nona.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
