# Disputatio de coelo 47-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/47-2

Caput II. RIMVM in opinionum recitatione, Auerroem fecimus; hanc praerogatiuam Peripato tradentes, nunc eadem ratione, quia scilicet in Peripa teticis sumus immoraturi, Auerroem postponemus. Consideremus nunc alias sententias parumper, & eas praesertim, quas Plutarchus recenset; quarum prima innititur debilitati nostri visus. De qua quidem sic censemus. Debilitas profecto nostri visus multarum rerum solet esse causa. Habemus in Aristotele, Planetas non scintillare, quia prope sunt, stellas fixas scintillare, quia sunt procul. Fremit enim noster visus ob remotionem, & ex eo no bis sese offert ea scintillatio. Habemus in eodem Aristot. historiam Antipherontis, qui, cum esset debilis visus, videbat semper hominem contra se ambulantem, & id accidebat, quia aer proximus fiebat illi, tanquam speculum, a quo sua versus se ipsum imago reflecteretur. Nihilominus nihil horum est pro praesenti apparentia. Visum sane affici ex splendore remo to non est nouum; sed nescio an contingat ideo lucidum vide ri tanquam obscurum. Videbitur tanquam obscurum, quoties contingat visum obrui luce, sed tunc in illo cęcutiendi actu nihil videbitur distinctum. Et, vt Plutarchus dicebat, id magis deberet in Sole accidere, qui est acrioris luminis; Luna enim est pene, vt Venus cuius lumen cum delectatione aspicitur, & ideo Hiladra est vocata. Quod, si in Luna contingit gat, istud ob visus debilitatem, accepto specillo proportionato offensioni, quae fit a lumine, erit inuentum remedium.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
