# Disputatio de coelo 47

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, CAESARIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/47

Quam opinionem posuit etiam Auerroes, aiunt autem hoc corpus aut esse terrae sordes illuc raptas cum humore; aut simpliciter esse vaporem quem trahat Luna. Albertus fingit maculae quandam monstrositatem. Ait esse figuram Leonis habentis caput versus orientem, supra cuius dorsum sit arbor transuersaliter sita, & imago hominis lateraliter haerentis, cuius pedes sint versus posteriora Leonis; videri autem hanc figuram melius post plenilunium; quę quidem ita varie dicta, sunt consideranda quantum decet. Considerationes.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
