Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 48
Unproofread scanNot analysed yet
Nos paululum corrigentes ponimus formam, quae sit talis naturae, ne possit existere sine mate ria, esse quantam sua natura, &sua natura extensibilem in com posito. Semper tamen, si haec forma, quae est coelum, est penitus non materialis, non potest esse quanta, neque, vt puto, quantitas est re ipsa alicubi inuenta, vbi non sit materia, quae est alterum corporis naturalis principium. Et legimus quantitatem esse materiam intelligibilem mathematicis, quae secundum istos quomodo euadit naturalibus materia sensibilis? Ad rationes vero opinantium, non est difficile respondere. Quod quidem Philosophus visus sit aliquando nomen materiae tribuere quantitati, hoc istis detur, quamuis locus il le primi de Generatione habeat explicationem magis laboriosam. Sed istud nihil ostendit nomine materiae in coelo designari quantitatem. Esto enim, possit materia designare quan titatem, an id in coelo prolata? Hoc certe non patet; quinimo euidens est oppositum. De Themistio, quem hi videntur pro se velle, id habeatur, quod pro opportunitate erit plenius explicatum; eum scilicet nihil aliud contendere, quam vt remoueat a coelo potentiam, quae est in materia indifferen ti, &ostendat determinationem materiae coelestis ad vnicum esse. Habet iste apud Auerroem 8. Metaphysicorum commento 12. Sol, &Luna, &Stellę, aut sunt formae sine materijs; aut habent materiam per aequiuocationem: Sensus est, quod non est materia in illis indifferens, quae sit potentia ad futurum; sed materia ad vnum esse definita, quod capite sequenti erit explicatum. Quod supponunt coelum esse simplicius elemen tis, explicat Albertus prima parte Summae, quaestione 4. articulo tertio, propositis multis modis simplicitatis. Ait coe lum esse simplicius elementis, quia caret compositione quali tatum agentium, &patientium. Supponit autem Albertus, Alberti opin. de formis eleformas elementorum innominatas, &ideo dicit coelum simmentorum.