# Disputatio de coelo 48-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/48-2

Sic illi, qui intuentur Solis eclipses specillis sibi succurrunt; cum vero tale specillum haberetur, si illa apparentia non est aliquid in Luna, sed accidit ex debilitate visus, tunc non vide retur, quod tamen fit, & multo magis. Visus etiam acutiores minus eam viderent, quia minus lęderentur, cum tamen, non solum non videant, sed videant distinctius, videant quippe eam, vt faciem puellae. Dicet quis, ergo peius vident, quia non adest haec facies. Contingit in hoc, vt contingit in sonis nubium, & in alijs talibus. Illi quidem sunt solum soni, non voces articulatae, nos tamen dicimus, vocem in nubibus audi tam fuisse; quo pacto, vt puto, illi accidit Romano profitenti se vocem audiuisse quae dixerit, Gallos Romam venire. Quo etiam modo contingit, vt dicamus, illum Gręce esse loquutum, qui solum fecit sonum. Nostra enim imaginatio illa est, quae facit eam articulationem, secundum maiorem soni similitudi nem, aut iuxta suam ipsius in talem sonum intensionem ex pro pria imaginandi procliuitate, in qua sit eo tempore. Ita Lyra pulsata videtur aliquid loqui, salutem dicere, quidpiam pete re, cum tamen sit purus sonus, quem nostra imaginatio sic facit articulatum. Eodem modo contingit de hac facie, acutius quippe cernentes vident maculas illas, luminibus varie inter ceptas, distinctius quam oculi hebetes, & imaginatio, pro illarum proportione, format faciem puellę, atque ideo non idem omnibus contingit. Et Albertus cogitauit, pro sua imaginatione, quae semper ad mirabilia erat intenta, esse leonem, arbo rem, & hominem. Opinio Clearcho tributa ingeniose est ficta; quia, cum Luna sit multo minor terra, ipse non facit eam speculum repraesentans totum globum, sed ponit ab ea reprae sentari solum Oceanum. Reprobat illam Plutarchus, quia Oceanus est continuus, illa facies est diuisa, & habet veluti isthmos, vnde non vnum, sed plura maria oporteret ponere quae repraesentarentur, quod fieri postea non potest ob Lunae mensuram non aptam tantae receptioni. Et hoc multo magis redarguit, dicentes esse imaginem ex refractione referentem maria, & montes.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
