# Disputatio de coelo 5.5-7

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 5.5 to 5.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/5.5

libro de Ortu, & interitu ponit primum efficiens, quod transmutat sublunaria esse coalum. Dum praeterea dicit 8. Physicorum, primum ens abstractum non agere ad transmutanda sublunaria, nisi interuentu corporis coelestis. Vitra omnia vero, quae ponunt coelum aeternum, est ratio Aristotelis F. de coelo textu 20. talis. Quod generatur, & corrumpitur, ratione contrarij & subiecti generatur, & corrumpitur; coelum non habet contrarium, ergo coelum non fit, neque corrumpitur. In qua ratione est aduertendum, Philosophum meminisse in maiori propositione de contrario, & de subiecto; in minori autem facere mentionem solius contrarij. Ratio est, quia illius tantum, de quo probationem est allaturus, curam habet. Quantum enim ad subiectum, coelum scilicet non habere subiectum, ex quo sit illi generatio, & corruptio, praesupponit sufficientem haberi ostensionem ex disputatione superiori, qua fuit conclusum tex. 13. coelum esse substantiam corporis diuersam a quatuor elementis. Cum etiam contraria, vt sint principia generationis, & cor ruptionis, indigeant subiecto, veluti est demonstratum in 1. Physicorum textu 51. Consueuit aliquando Philosophus ad generabilem & corruptibilem rei naturam significandam, non exprimere aliud medium, quam contrarietatem, tanquam illam, quae connotat subiectum, vt patet textu vltimo 1. libri de Coelo, vbi naturali demostratione ostendit mundi aeternitatem, hoc solo medio, quia caret contrario. Vnde & in hac minori propositione huius syllogismi, idem factum esse quis possit existimare, nominatim scilicet haberi sola contraria, sed simul connotari subiectum. Maiorem syllogismi accipit tanquam demonstratam in 1. Physicorum. Minoris confirmatio nem inferius persequitur, & ostensio huc reducitur. Illud naturale corpus non habet contrarium, cuius motui non est mo tus contrarius; sed motui corporis coelestis non est motus contrarius, ergo corpus coeleste caret contrario. Hae sunt rationes, vel potius ex rationibus nonnullae, quae demonstrant coelum c.τεl coelum esse aeternum, quod profecto clara voce multis in locis Aristoteles pronunciauit.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
