Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 50
Unproofread scanNot analysed yet
coelum pro orbe sumptum esse materiam simplicem, siue de se actu, siue actuabilem quidem, sed per solam intelligentiam absque forma na turali. Putant Graecos esse in eadem sententia, adducentes locum Themistij, cui etiam subscribit Simplicius. De quo, vt primo dicamus, obseruandum illud est, quod dixit Themistius 1. Physicorum in digressione de materia prima, quod etiam haberi potest apud loannem Grammaticum commento textus 51. secundi de Generatione. Et est doctrina an tiquorum, cui semper innititur Alexander in talibus loquens propositis. Ait igitur Themistius, quod aliud est dicere, mate riam, &aliud dicere, subiectum. Dicitur profecto materia quatenus respicit id, quod nondum est, &sic in ordine ad futurum; dicitur subiectum, quatenus actu est sub forma, &sic respectu praesentis. Ex hoc fundamento aliquando negant Grae ci, coelum habere materiam, quia respectu formae substantialis, ibi nulla relatio ad futurum. Coelum dicitur habere materiam respectu motus localis, quia etiam quantum ad illum, ra tione partium est in coelo respectus ad futurum. Quocirca accipiendo materiam in hac propria materiae significatione, haec solum reperitur in generabilibus, &corruptibilibus, &ipse Aristoteles ita de coelestibus loquebatur. Aut non habent materiam, quia id, ex quo illa componuntur, non proprie vo catur materia; aut solum loco mobilem, quia dicitur materia tantum respectu motus localis. Dicunt igitur Graeci coelum habere subiectum; subiectum autem non significat istis mate riam, de se actu existentem, sed actu existentem per formam substantialem sibi coniunctam. Sic ipsi vocant materiam actu, adeo vt dicere apud Graecos, coelum non habet materiam, sed Dis sed subiectum &materiam, actu est dicere coelum esse compositum indissolubile ex materia, &forma. Quae est doctrina Simplicius. Simplicij 1. Physicorum commento 81. in fine, vbi habet hęc verba: Seu liquet in coelis, vbi materia semper formam habet, profecto omnino esset indigens, neque appeteret eam, sed vna quadam natura esset vtriusque consubstantialis semper constituta. Vult hoc dicere.