# Disputatio de coelo 52

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/52

inuentio materię coelestis. ponibilis cùm forma compositione essentiali, vt infra dicetur, cum respondebitur argumentis contra compositionem coeli afferendis. Coelum igitur, accepta materia in propria significatione ratione substantiae non habet materiam. Quod si dicatur habere materiam, non talem qualem habent sublunaria, quia habet potentiam solum in ordine ad motum. Qua re non vult Philosophus per illam disiunctiuam, aut non habet materiam, remouere a coelo esse naturale eo modo, quo sunt alia mundi elementa. Vnde postea dicunt quidam Auerroistae, de sententia Auerrois, coelum esse corpus spirituale; sed il lud respicit, quod iam satis est explicatum. Euertantur modo fundamenta huius materiae actu. Aduertatur 1. textus 4. 8. Metaphysicorum. Dicit ibi Philosophus, non esse necessarium, si aliquid habet materiam localem, illud etiam habere materiam generabilem, & corruptibilem. Haec materia generabilis, & corruptibilis est illa, quae subijcitur rebus sublunari bus: ista autem quomodo dicitur generabilis, & corruptibilis, si in 1. Physicor. fuit dictum, materiam essentialiter esse aeter nam? Dicitur sane, non quia eius essentia sit talis, sed quia est causa eam habenti, vt si tale. Quare simili ratione dicitur materia loco mobilis, non quia ipsa subiecta sit motui locali; sed quia sit causa eam habenti, vt solum localiter moueatur. Et sic loci omnes in coelo constituentes materiam loco mobilem sunt intelligendi, non vt per se existens sit loco mobilis; sed, vt composito inexistens sit ei causa solius lationis. Sic igitur quando dicit Philosophus, si habet materiam generabilem, habet etiam loco mobilem, per loco mobilem materiam intelligit materiam loco mobilem causaliter: nam materia generabilium non aliter potest dici loco mobilis, quam causaliter. Et propterea etiam in coelo eodem modo est accipiendaIta dicitur, si habet posteriores motus, etiam habet primum; non contra, si habet primum, habet etiam posteriores. De inuentione materiae coelestis, cui valde innituntur, sit talis resolutio. Ea fuit inuenta communi inuentione in I. Physicorum, & pro hac inuentione non fuit acceptus solum motus localis, sed transmutatio communiter sumpta, quae facit nos cognoscere de ratione materiae esse, vt sit subiectum formae, vt rem constituat tanquam ei inexistens veluti pars. Ex qua disputatione nihil clarius, quam quod repugnat materiae per se stare.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
