# Disputatio de coelo 53-4

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/53-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/53-4

sibilium, qui nullus erit natura institutus, si omnia vbique esse possunt. Quod si ignis est sub terra, vt ibi est detentus, & tentat semper erumpere, quod Aethnae ignes ostendunt, eruptiones aliae in terrarum conflagrationibus visae. Quod afferunt de partibus animalium, id omnino nihil est; habet enim animal, & homo inprimis, formam supra grauitatem, & leuitatem, ambabus dominantem; & continentem, sibique subijcientem similaria omnia; constituentem, sibi totalitatem partium dissimilarium, & omnem similarium propensionem sub se vindicantem; quid si hic iocose quaeram ego ab istis, si partes feruntur natura ad suum totum, cur detractus oculus non restituitur animali, & testes castratis non reuertantur?

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
