# Disputatio de coelo 54

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/54

Caput III. ST Aristotelis dictum 1. de Coelo textu 102. raf ea sola rationabiliter esse ponenda, quę in mul tis, vel in omnibus videmus esse. Cum igitur videamus, omne sensibile esse compositum ex materia, & forma, & omne per se mobile, esse compositum ex materia, & forma; cumque videamus, coelum & esse sensibile, & esse per se mobile, & praeter haec, in eo videamus figuram, rarum, densum, & alia accidentia: Cumque obseruemus, quidquid est subiectum accidentibus, esse compositum ex materia, & forma, praestat, vt in hanc malimus sententiam sic rationabiliter acceptam, coelum scilicet esse compositum ex materia, & forma; quam in alias subtiliter ferri. Accedit, quod haec est sententia fulta auctoritatibus primorum sapientum, omnium quidem Graecorum, & praeter illos Auicennae, Auempace, & Algazelis apud Arabes. Inter Latinos est opinio plurimorum. Pro varietate postea horum ac cidentium, sed motus praecipue, conuenit philosophari de diuersitate compositionis, quod fecit Aristoteles. Nimis autem remotum est a ratione philosophandi, si, vt de Pythagoreis dicebat Aristoteles, rem opinioni, & dictis nostris tentemus accommodare, non dicta, & opinionem rei ipsi. Sequitur ergo, vt primo instantias ad posita huius sententiae fundamenta destruamus: deinde obiectiones illius destructiuas afferamus, & easdem remoueamus. Dicunt igitur, quantum ad Theo phrastum, esse Philosophi sermonem in 1. Physicorum de prin cipijs generationis, & corruptionis, non de principijs commu nibus omnium naturalium, & ideo propositionem Theophrasti esse intelligendam in generabilibus. Quam inepte. Sermo Philosophi est de principijs generationis, ergo positio Theophrasti est intelligenda in generabilibus. Nam opus Theophrasti non est commentatio primi Physicorum, sed est opus l.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
