# Disputatio de coelo 59-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/59-2

Ratio philosophandi a rei natura petenda est; re inspecta nihil ardui relinquitur, nihil dubij. Sapientes enim ad rei naturam sunt loquuti; alij, quicumque a re distant, ad genium qualemcumque. Non enim nouum, quid non dicant disputatores, siquidem Dialectica de omnibus dicit. Res determinatur, & dicta explicantur. Caput SAGNO, & paruo veteres coordinarunt rarum, & densum. Magnum vero ipsi considerant, non vt dicatur magnum, quatenus multum extendatur, paruum quatenus parum extendatur; sed paruum id vocant, quod minus habet materiae, & magnum quod plus. Vt densum, quamuis extensione sit minoris molis, dicatur magnum ratione materiae in eo multiplicatae; rarum, quamuis extensione sit maioris molis, dicatur paruum, ratione materiae in eo non ita multiplicatae. Et sic paruum dicatur, quod est paruarum partium ratione materiae non ita in eo compressae. Magnum contra; & ijs conformiter rarum, & densum. Sic itaque accipitur rarum, & densum ab istis, non vt a Democrito, qui rarum ponebat ratione multi vacui intercepti, densum ratione parui; aut ab Empedocle, qui ad meatus aut plures, aut maiores rarum referebat, densum ad opposita, hoc enim rarum, & densum non est in tota rei natura intrinsecum, quale est rarum in aere, & quale nos constituimus rarum vniforme secundum omnia cor poris minima, quod Iamblicus rarum essentiale dicebat, ad rari, quod est in spongia ratione multorum foraminum, diffe rentiam. Accipimus igitur rarum, & densum, prout sunt affe ctiones compositi ratione multae, aut paucae materiae, esse in composito ratione quantitatis, quia multiplicari, & non mul tiplicari inest materiae, quatenus est capax quantitatis cuius ipsa est prima origo. Quo bene accepto statim redditur ratio, cur dicantur magis pertinere ad situm, quam ad qualitatem.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
