Latin
6
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
ti, quia facilem habeat resolutionem, hoc pacto. Scribit Aristoteles 12. Metaphysic. textu 30. Platonem posuisse motum aeternum. Octauo Physicorum textu 10. scribit eundem generasse tempus. Obijcitur: Haec propositio est vera, tam secundum Aristotelem, quam secundum Platonem: Si motus est aeternus, tempus esse aeternum; etenim etiam Plato definit Tempus quod sit imago Aeui mobilis. Quare si consentit Aristoteles Platoni, motum esse aeternum, non debet postea illi adscribere temporis generationem. Ad obiectionem respondetur, quod quando dicitur a Philosopho, Platonem posuisse motum aeternum, accipitur motus quomodocumque factus: Siquidem Plato ante Mundum ponit motum, at motum inordi natum, sicuti patet in Timaeo. Tempus vero non est Platoni imago aeui mobilis inordinate, veluti nec Aristoteli est mensu ra motus inordinati, at solum ordinati, qui non reperitur nisi in Mundo facto. Quocirca simul conuenit, quod ponit Plato motum aeternum, communiter motum accipiendo, &pro ordinato &pro inordinato; &quod generat tempus, quod non est nisi cum motu ordinato, qui &ipse est generatus. Hac stante responsione, cur etiam non potest dici hoc in loco id, quod dicitur a Philosopho, motum coeli esse primum motum, intel ligi, quod est primus, prout ordinatus, &relatione constituta inter motus ordinatos; nihil autem vetare, non esse primum, quatenus illum antecedat alter motus inordinatus, qualis ille fuerit, ized by Google Dig le fuerit, per quem coelum fuerit factum. Quantum etiam ad Instantia contra secundum secundam rationem, potest haberi talis consideratio. Plato argum.