# Disputatio de coelo 61-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/61-2

Forma quidem aeris determinat sibi hanc raritatem, illam forma ignis, & in mistis eodem mo do pro ratione participationis elementorum, & sic raritas, & densitas, prout secundum formam varie compositis determinantur, & ea denominant, qualitates iure appellantur. Dicun tur autem sic qualitates, vt aliquando dicantur reduci sub calido, & frigido, quia in naturalibus mutationibus non aliunde proueniant quam per actionem istarum, quandocumque de vno in aliud fit mutatio, de raro scilicet in densum, & de denso in rarum, tanquam quod rarum sit cum calido & ex ca lido; densum cum frigido, & ex frigido; & ideo etiam magis proprie ad ista referuntur. Reducuntur etiam ad graue, & leue, quia vbi plus grauitatis, ibi plus materiae, & ibi minus vbi leuitas, quae est simul conditio rari, & densi. Reducuntur ad cras sum & tenue, quia densum est crassarum partium, rarum tenuium; peruadit rarum, vt tenue; densum non, vt crassum. Quod etiam dicit Io. Gram. Maximam repugnantiam esse in raritate, & densitate, & recte dicit, & quatenus hae qualitates amplectuntur omnes ens corporeum, & quatenus, vt relatae ad materiam, sunt principia omnium affectionum, sic enim intelliguntur natura priores & caliditate, & frigiditate. Has tamen Aristot. recte non posuit tanquam primas. Vt enim sunt in compositis, non determinant illa, nec in eis se ipsas; sed determinantur & ipsae, vt dictum est, a forma, quia caliditas aeris determinat sibi raritatem talem, & ignis talem. Praeterquam quod non sunt actiuae, & passiuae, quod requiritur primo omnium in natura, quae tota in transmutatione est posita. Vocat tamen aliquando illas Philosophus differentias corporum sen sibilium, quia sunt in omnibus sensibilibus, & in elementis concurrunt tanquam formatrices, prout sunt determinatae cum primis primo formantibus. Dicuntur qualitates sensibi les tanquam illae, quae sunt propemodum principia diaphanei tatis, & non diaphaneitatis, & tanquam ille, per quas in tangi bilibus est resistentia, aut non resistentia. Quod si Philosophus posuit asperum, & lene inter qualitates 2. de Ortu, & interitu, non sic rarum, & densum; id recte fecit, quia asperum, & lene consequuntur compositi formationem, & non se habent ex parte materiae, vt rarum, & densum, suntque qualitates compositi, prout est formatum & figuratum; quocirca, licet ratione situs partium in situ sint locatę in Praedicamentis, vbi Aristot.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
