# Disputatio de coelo 64-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/64-2

Sic Luna primo fit lucens vt carbo, non vt flamma, nec potest lucere, vt flamma, nisi luce mutuata, deinde nihil mirum contingere; vt exigua varie tate, qua se habeat ad hanc lucem mutuo accipiendam, variam sortiatur affectionem, quae nobis faciem repręsentet, de qua disputamus. Dubium modo est vtra pars sit, quae obscuritatem illam ostendit, densiorne, an rarior. Auerroes visus est ali quando dicere densiorem. Sequaces ex eo accipiunt, quod ra rior. Si lumen sit ab ipsa per reflexionem videtur, quod densior, at si per penetrationem, magis videtur quod rarior; sin per penetrationem obijciet Beatrix, cur non penetrat in eclipsi Solis lumen illius, sic vt ipsum videamus? Nisi esset quod potest radius absorberi, vt dicunt, ex parte non ex toto; ita ra dius in mari penetrat vsque ad aliquid, & restituitur, non autem vsque in profundum. Accipimus igitur, quod pars macu losa in Luna est pars rarior, quod & Dantes tanquam dictum Peripateticum accepit, & quamuis Aristot. de hac re non ex professo tractet, docet tamen ita esse, vt densitas lucem faciat dum soliditatem prae alijs stellis in Sole proponit. Cum autem ita supponamus, sunt modo Beatricis obiectiones resoluendae, nec nouum si Poetam in philosophicis aduocamus; Homerum semper aduocat Aristoteles etiam cum de anima est sanciendum; Poetica idem dicit, est ingeniosi. Quidquid autem sit, nos, de macula Lunae Peripatetice dicturi, duximus ea resoluenda, quae Dantes obijcit contra sententiam de raro & denso tanquam Peripateticam, quod sequentia pręstabunt, ex qui bus nostra sententia clara reddetur, & maxime confirmata. Dantis contradictio aduersus receptam sententiam. Caput VII. ANTES Tuscus Poeta, aut solus, aut maxime omnium eminentiam ceterorum Poetarum est aemulatus. Passim vero philosophicis dissertationibus suum ornauit Poëma, cui materiam elegit ex priscis quidem, sed suis temporibus maximopere conuenientem. A Tartaro itaque, & Purgatorij regionibus, per eum locum, quem vocamus Terrestrem Para disum, ascendens in empyreas delitias, venit ad primum coelum; in quo nactus est ocasionem disputandi de Lunae maculis, & sententiam, quam nos Peripatetice recepimus, causam huius imaginis referentes in rarum, & densum, se redarguere est professus. Nos igitur eius argumentationes proponemus; inde obiectis respondebimus, & tuebimur hanc, quam decre uimus Aristotelis opinionem. Non est autem facilis acceptio disputationis, quam Poeta instituit: Sed neque est opportunum, vt singula persequamur, quae ab alijs sunt dicta; quare eam accipiemus illius dictorum interpretationem, quę nobis videatur, qui neque semel, neque bis hoc Poëma euoluimus. Venit ergo Poeta ad Lunam, quem aduentum sic exponit. Pareua a me, che nube ne copriße Lucida, densa, solida, e. polita, Com adamante, in cui lo Sol ferisse. Nubem vocat Lunam, quia comparata perspicuo coelesti, se

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
