Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
habet in eo tanquam nupes comparata perspicuo aereo. Nubem tamen, inquit, lucidam, vt significet coelestis materiae pu ritatem, respectu vaporum, ex quibus apud nos fiunt nubes. Nominat eam, densam, vt indicet constitutionem illius differentem a constitutione nubium in aere concretarum, quae sunt vapores congregati, non in vnam densitatis naturam compacti. Solidam, eandem appellat, denotans consistentiam propriam, quam habet, non qualem nostrae nubes, variabilem &dissipa bilem exiguo flatu. Cuius etiam configurationem, ait, expoli tam, non constitutam casu, vt nubium se habet constitutio, quae hic prominent, ibi deprimuntur, hac deficiunt, illac extenduntur: sed talem, qualis est reliqua coelestis, quasi torno confecta, confirmatio, vt dicunt Aristot. &Plato. Cum autem dixis set Lunam lucidam, explicant qualiter lucidam eam dicat, lucem quippe, ait, in ea talem, qualis cernitur in adamante, in quem Sol respiciat; quia &ipsa a Sole lumen recipit. Pulcherrime postea exponit quomodo in eam sit receptus, &inquit se eo modo receptum, quo modo radius in aquam recipitur absque illius diuisione; ad differentiam nostrarum nubium, quae nihil recipiunt, nisi diuisae. Per tize Per eniro se l eterna margherita Ne riceuette, com aqua recepe Raggio di Sole permanendo vnita. Statim vero excitat dubitationem insolubilem hoc pacto. Est axioma, corpus non penetrare corpus, ego tamen eram corpus, &Lunam indiuisam sum ingressus. Sio era corpo, è qui non si concepe Com una dimension! altra patio, Ch esser conuien, se corpo in corpo repe. Vbi id est pulchrum, quod, pro re, dat rei causam, cur enim corpus non penetret corpus, ideo contingit, quia dimensio non admittit dimensionem. Inde autem animos accendit, vt inflammentur cupiditate videndi diuinam essentiam, in qua erit conspicuum, quomodo in Verbi incarnatione humana, &diuina natura in vnam personam coaluerint, ita loquitur. Si ego eram corpus, iui tamen per Lunam, &nos hic non capimus, quomodo dimensio admittat dimensionem, hoc sane. Accender ne douria più il desio Di veder quella essenza, in cui si vede Come nostra Natura, è Diosunio. Et subdit Li si vedrà cio, che tenem per fede, Non dimostrato, mafia per se noto Aguisa del ver primo, chel huom crede. In quo dicto explicat eminentiam visionis diuinae; ratione