# Disputatio de coelo 65

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/65

praesefert axioma illud Auerroicum: Fit verius vnum ex intelli gentia, & orbe, quam ex materia, & forma. Quod sane dictum nos in nostra compositione facile explicamus ob coniunctionem essentialem formae, & materiae, quam declarauimus. Auerroistae vix multa vi id possunt. Quomodo enim duorum actu existentium, orbis scilicet, qui est materia actu, & intelligentiae, quae est actus de se subsistens, possit esse coniunctio verior, quam materiae, & formae, laboriosum est declarare. Sicut etiam laboriosum est aliud istorum dictum: esse scilicet in coelo compositionem ex intelligentia, & orbe, qualis est ex mouente, & mobili. Facile enim dicitur, non facile explicatur. Sed talia apud istos legantur, si alicui est curę; nos de illis, quantum sit ad rem, opportune disseremus, non sane quantum exigere videatur garrulitas disputationis. Infra igitur de omnibus, vbi etiam coniunctio excogitata per appropriationem in considerationem vocabitur, sunt enim ista communia latinis constituentibus coelum ex materia, & forma, deinde ponentibus intelligentiam loco animae. Nunc talibus supersedendum, & dicen dum, quod proposuimus. Coelum igitur esse compositum ex forma respondente secundum proportionem formis elemen torum, quae nec sit grauis, nec leuis, non habeat contrarium, vti nec coeli motus habet contrarium, quare sit forma ingenerabilis, & incorruptibilis, conueniunt nobiscum alij omnes, qui volunt coeli compositionem essentialem, qualem nos supra statuimus. Circa materiam, ex qua coelum sit compositum est difficultas. Tribus autem modis res fuit excogitata; nescio etiam, an pluribus possit excogitari: Materia enim, vel est essentialiter diuersa, vel est essentialiter eadem; Si est essentialiter eadem, postquam compositum ex ipsa est aeternum, oportet, vt, quatenus est cum forma compositioni obnoxia, habeat aliquam diuersitatem ab ista. Vel igitur differt ratione extrinseca ab alio proueniente, vel differt ratione extrinseca fluente quouis modo ab ipsa. Vnde tres fiunt opiniones. Quod sit essentialiter diuersa; quod sit eadem essentialiter; & quod differat a nostra, vel secundum conditiones, quę ibi adduntur ex natura formae, cui coniungitur, vel ratione relationis, quam ipsa habeat ad formam, quia sublunaris respiciat for mas particulares, habentes contrarium, illa coelestis respiciat formam vniuersalem, contrarium non habentem. Hanc vide tur habuisse Thomas praeceptor; illam Aegidius discipulus. Duae sententiae reprobantur

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
