Latin
69
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
Virtutes sequuntur formam, rarum, &densum sunt ex materia, ergo vbi solum ex raro, &denso fit varietas, non potest ibi esse virtutis differentia: sic ignis in palea, &ferro calefacit, &licet vrat magis in ferro, nihil tamen aliud facit, quam quod calefacit: Virtutum autem diuersitatem non ex materia prouenire ostendit ipse, quia facultas agendi sit a forma, quare diuersa facultas a formae diuersitate debet prouenire; quod, si solum ex raro, &denso, quae ad materiam attinent, sit in stellis diuersitas, vnicum remanet in singulo coelo formale principium, &alia, quae pro virtutum diuersitate requiruntur nul la sunt. Ait Poeta.