# Disputatio de coelo 69-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/69-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/69-2

Virtutes sequuntur formam, rarum, & densum sunt ex materia, ergo vbi solum ex raro, & denso fit varietas, non potest ibi esse virtutis differentia: sic ignis in palea, & ferro calefacit, & licet vrat magis in ferro, nihil tamen aliud facit, quam quod calefacit: Virtutum autem diuersitatem non ex materia prouenire ostendit ipse, quia facultas agendi sit a forma, quare diuersa facultas a formae diuersitate debet prouenire; quod, si solum ex raro, & denso, quae ad materiam attinent, sit in stellis diuersitas, vnicum remanet in singulo coelo formale principium, & alia, quae pro virtutum diuersitate requiruntur nul la sunt. Ait Poeta.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
