# Disputatio de coelo 7

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/7

Auerstatuit coelum esse constitutum ex elementis, nec tamen timet, ne ideo sequatur actio, & passio inter coelum, & inferiora elementa, qua ratione debeat similiter illud cum istis generari, & corrumpi. Quapropter Platoni minor Aristotelicae rationis erit falsa; coelum scilicet neque esse elementum, neque ex elementis. Consideratione pariter dignam facit tertiam ra Oppugnatur tertium argutionem aliud, quod habetur ex Platone, & est, quod Plato ex mentum Auer ente inordinato, quod est ens corporeum, ait Deum fecisse rois. Mundum. Si vera sint, quae in ratione accepta fuerunt, quomodo Deus incorporeus apud Platonem mutauerit ens inor dinatum, quod est ens corporeum ad Mundi generationem? Caeterum & intra Peripatum secedentes nihil minus plenam ambiguitatum hanc propositionem, quod incorporeum non trans Quomodo inmutet corporeum, facile inueniemus. Intelligentia, in schola telligentia moAuerrois immediate orbem coelestem corporeum existentem ueat coelum in schola Auerloco transmutat, ergo potest agens incorporeum agere in cor rois, pus, &, si loco mutat, cur non etiam alterabit, adque generationem & corruptionem promouebit? Species praeterea sensibilis est res incorporea, hęc si excedat, mutatur oculus eousque vt corrumpatur; iuxta dictum Philosophi, & iuxta experimentum, quod excellens sensibile corrumpit sensum, eadem species posita in imaginatione mouet appetitum, cuius motio non est sine caliditate, frigiditate, & talibus corporeis transmutationibus, vt legitur 1. de Anima textu 63. Inde meMedicorum pro positio. dici dicunt, ex imaginatione quartanę fieri quartanam, & aiunt Galenum dicere, illum medicum plures sanare, in quo plures confidunt; species igitur febris in imaginatione existens alte rat corpus ad febrem, & species in anima aegrotantis excitans spem, & confidentiam, agit ad illius sanationem; ac perinde agens incorporeum potest transmutare subiectum corporeum. Haec de primis rationibus. Sunt autem omnium difficillima il Difficultas Aristotelicae rala, quae contra Aristotelis rationem, varie afferri solent. Artionis. dua primo est consideratio ex hoc, quod tota Aristot. disputa tio ducitur a motu, quae progressio a motu ad conditionem substanOpinio Graecorum circa mo tum circularem. Sententia Aui cennae. Aliorum sententia. Quarta dubi. tatio contra Ari stot. propositionem. De qua fusius in 2. Se ctione cap. 4. Dubitatio Auerrois. Prima solutio Auerrois. substantialem naturae coelestis acceptae in comparatione ad na turas, & substantias simplicium sublunarium, non caret impli cita admodum difficultate. Passim quidem deturbant Aristotelis suppositiones loannes Grammaticus, Xenarchus, Ploti nus. Sed nunc non omnia; nonnulla tantum, quae sunt magis de re, quam agimus. Duci sane videtur a motu tota disputatio perquam aequiuoce.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
