Latin
Cap. II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 70
Unproofread scanNot analysed yet
tum, si recipiamus, profecto destruemus tria esse principia ge nerationis, &corruptionis; debent etenim esse aeque prima in ratione causalitatis. Quod si priuatio sit ratio omnibus, quomodo termini transmutationis aeque primo ad transmutatio nem se habebunt? Dicere insuper, formam illam non habere contrarium, atque ideo facere tali composito praerogatiuam aeternitatis, est dicere contra Aristotelem, qui in libro de longitudine, &breuitate vitae scribit, impossibile est habenti materiam (loquitur de indifferenti, qualem supponit Aegidius esse materiam coeli) non habere contrarium. Sic igitur Aegidius dixerit ingeniose; sed non sapienter. Si D. Thomas vult differre has materias relatione, potest habere pro suo pronun tiato dictum Philosophi textu 22. 2. Physicorum. Adaliam formam, alia materia. Verumtamen, si relatio est extrinseca, ni hil hoc ad rem; si est ex natura fundamenti, oportet dicere, vt nos diximus, ante hanc diuersitatem relationis materiam esse natura, &essentia diuersam. Vnde in ea sit modus causandi di uersus, in quo est inclusa relatio diuersa; dicente etiam D. Tho ma in quaestione de formis, nullam formam posse materiam om ni naturali perfectione perficere. Nec recipiendum est dictum illud: materiam satiari forma, quare aliam non appetere. Hoc enim satiari, vel illi inest secundum naturam, vel praeter naturam; si secundum naturam, ergo differunt hae materiae per essentiam, quarum vna potest satiari, alia non; si praeter naturam, nullum violentum perpetuum. Addatur, formam, quae recipitur in materiam, recipi per modum materiae recipientis, quare si modus recipiendi huius materiae est recipere formas seruata priuatione, non poterit in eam recipi forma, quae non habeat contrarium. Accipitur tertia sententia cum suis fundamentis.