Latin
71
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 71-3
Unproofread scanNot analysed yet
cipium nostrarum artium ex Aristotele 1. Metaphysicorum cap. 1. Proponit accipienda tria specula, quorum duo ab ocu lo ponantur aequidistantia, tertium vero in duorum medio collocatum, longius remotum oculum feriat. Vult ad hęc ver ti aspectum, &lumen, quod ad illa progreditur retro poni, sicuti lumen Solis a Luna reflectendum est sub terra. Duo illa specula aequidistantia referunt partes illuminatas in superficie Lunae, speculum remotius repraesentat illud rarum, quod proponitur intra corpus Lunae impeditum, ita vt a media for te Lunae profunditate referangatur lumen ad eam perueniens. Ait igitur Diua, quamuis in distantia speculorum sit varietas, vt propterea reflexio non sit a singulis tantundem extendenda, videbis tamen in qualitate aequalem reflexionem, &ęqua lem Dis lem splendorem; quare instantia de reflexione magis remota redditur nulla; ideo, scilicet, videri lumen obscurum, quia remotius reflectatur.