# Disputatio de coelo 71

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/71

Caput III. EQVITVR tertia sententia, quae statuit materiam coeli essentialiter diuersam a materia elementorum. Cuius quidem fuisse AlexanAlexander hanc est secutus sen drum nemo non opinetur, & suis auctoribus tentiam. aliam de hoc interprete opinionem relinquat. leguntur, quae eximunt omnem scrupulum; de Ea apud illum quibus infra suo loco. Non indiget autem, vt puto, haec pars longa confirmatione, quare non afferam nisi quae videantur magis de re. Quae communicant in materia, sunt inuicem acti Primum argumentum. ua, & passiua. Trita propositio ex Philosopho 1. de Ortu, & interitu. Ita suadet & ratio, vt scilicet de communi possessione, & mutuo contendant, quę illam mutuo sibi arrogant: Coe lum autem, & sublunaria, siue audias Aristotelem, siue mauis longam post plurimos annos obseruationem, non agunt inui cem, & patiuntur, ergo non communicant in materia. Insuper haud quidem ego opinor, coelum posse dici quintam sub Secundum ar gumentum. stantiam, aliam substantiam corporis a quatuor vocatis elementis, vt dicitur textu 13. 1. de Coelo, nisi sit materia ab illis diuersum; materia enim est aeque ac forma de rei substantia. Est pręterea coelum quintum corpus sub ratione corporis na Tertium argumentum. turalis, genere diuersum a quatuor vocatis elementis. Dicebat Philosophus 5. Metaphysicorum textu 33. Diuersa geneGenere diuer sa sunt, quorum re sunt, quorum primum subiectum est diuersum, ergo oportet, vt primum subiedifferat materia. Hic non adduco dictum commune: materiam ctum est diesse genus naturale, quod & Porphirius innuebat, cum mauersum. teriam generi comparauit in capite de Differentia, ac proinde quae differunt genere, debere etiam materia differre. Sunt lo Loci Arist. ad ducti ad proci Aristotelis, quibus repugnare puto impossibile. Maxima bandam hanc enim vis eis infertur, dum trahuntur ad sententiam communis sententiam. materiae. Est locus 12. Metaphysicorum textu 10. Cuncta vero quae mutantur materiam habent; sed diuersam: nam & ipsorum sempiternorum quaecumque non sunt generabilia, sed latione mobilia, attamen non generabilem, sed vnde quo. Est locus 9. Me taphysicorum textu 17. Nec igitur motus, si quis aternus est, neque si quid quod mouetur aeternum, non secundum potentiam moue tur, nisi vnde quo, huius autem nihil prohibet esse. Est locus 8. Metaphysicorum textu 4. per totum, sed in fine.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
