Latin
Cap. IV
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IV VABVS primis est opposita haec opinio; vult mate riam componentem contra Auerroem; vult diuersae substantiae contra alios. Sunt igitur hinc inde obiectiones contra illam. Hae vero mihi videntur magis dignae. Si differt materia coeli, ait loannes Grammaticus, a mate ria sublunarium, oportet hanc per differentiam aliquam ab ea differre; omne vero, quod per differentiam ab altero differt, est compositum, quare vel haec materia, vel illa erit composita, quod est contra conditionem materiae; tanto magis materiae, quae debeat esse pars compositi simplicis, quale est coelum, &qualia sunt elementa, inter quae praecipue quaeritur discriInstantia, &fun men. Instat praeterea idem loannes Grammaticus 1.