# Disputatio de coelo 72

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/72

Non enim neceße est, si quid materiam habet localem, hoc etiam generabilem, & corruptibilem habere. Nec recurrant ad formam, vt faciunt Aegidiani, quia Philosophus ibi loquitur de materia, prout contradistinguitur a forma, praesertim textu quarto octaui. Et in ijs locis intelligenda est diuersitas essentialis; non diuer sitas ab extrinseco, quae est etiam in materia Socratis, & Platonis ratione existentiae textu 21. 12. Metaphysices, vbi dicitur: Aliud materia tua, aliud materia mea. Et inter elementa textu 22. 1. de Generatione, & corruptione. Et nunquid diuersa vtriusque materia; an non vtique fierent ex se inuicem, neque ex contrarijs. His enim insunt contraria igni, terra, aquae, aeri, an est quidem, vt eadem, est vero vt diuersa, nam quod aliquando est ens subij citur idem, esse vero non idem. Praeterquam quod hoc vnum illos satis vincit, si ratione pugnent; non pertinacia. Si potest materia, quae est in coelo non esse idem numero cum priuatione substantiali, si potest exuere priuationem, si potest satiare appetitum, quae sublunaris non potest, oportet illam ab ista esse substantialiter diuersam. Insuper, quod si ista eadem est illi, ergo habet potentiam ad formam coeli, quae nunquam explebitur, & sic perpetuo erit in potestate inani. Quem modum disputandi habet Philosophus contra Antiquos, 1. de Coelo, loquens de mundi generatione, pluribus hac in re disputatur. Sed sit nobis satis. Obijcitur propositae sententiae.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
