Latin
Cap. IV
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 74
Unproofread scanNot analysed yet
Soluitur primum argum. Adducitur solntio Achillibus materijs primis in constitutione simplicium corporum. Arguunt ex eodem 1. Physicorum. Dicunt enim ibi considerari principia communia omni enti naturali, quod nos maxime amplectimur, quare colligunt oportere definitionem materiae esse communem omni materiae naturali. Cum igitur definitio illa sit vna, vnam etiam debere esse materiae essentiam. Habent rationem innitentem propositioni scriptae primo Metaphysices: In fundamento naturae nihil est distinctum. Fundamentum quidem naturae est materia, quia est basis omnis mutationis naturalis, cum ex nihilo nihil fiat.