Latin
76
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc secundo modo recipitur lumen in perspicuum, quod ideo definitur esse praesentia lucidi in perspicuo. Receptum etiam du pliciter potest se habere in recipiente, vel vt retineatur ab ipso absente efficiente, vel vt non retineatur nisi praesentia efficientis, vel vt non retineatur nisi praesentia efficientis. Primus modus non accommodatur nisi receptioni materiali. Secundus modus accommodatur &materiali, vt in vapore, qui, destitutus agente, in eo caliditatem conseruante, reuertitur ad frigiditatem; &non materiali, estque ille, qui spectatur in perspicuo, &ille etiam, qui conuenit in hac receptione luminis a Sole, quae competit Lunae; est autem haec receptio quasi media inter receptionem materialem, &receptionem perspi cui. Perspicuum quidem recipit tanquam peruium, Luna tan quam opacum, quod sit eius substantiae, vt possit transmutari ad lucidum, &sic habet similitudinem cum receptione materiali, in qua, diceret Auerroes, forma fit fixa subiecto; transmutatur igitur Luna a Sole luminoso hoc pacto: sed non potest retinere transmutationem, &manere in transmutato esse, nisi cooperante ad conseruationem illuminante, &in hoc habet similitudinem cum receptione pespicui, &hoc est, quod dicimus, absorbere radium. Quod si quis abhorreat vsum huius radij penetrati, vel absorpti, poterit hoc pacto cogitare. Reflexionem esse duplicis conditionis, vel quae fiat a superficie reflectentis, &haec proprie reflexio dicitur, vel quae fiata tota profunditate, in quam lumen reflectendum penetrauerit, ita vt non faciat reflexionem a sua superficie aliquid impediens progressionem radij, sicut in speculo, vbi plumbum a sua superficie facit reflexionem, licet fractam in crystallo sibi coniuncto; sed tota corporis profunditas lumen acceptum aequali actione restituat, cuius ipsa sit facta, quasi materia, &iam illud, quasi proprium a se effundat.