# Disputatio de coelo 77

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/77

Radius iste ita reflexus dicitur absorptus, in quo non valent reflexionis, proprie acceptę, conditiones, quia iam, hac ratione, vt proprius effun ditur. Haec igitur est penetratio, quam dicunt, & radius absor ptus, in quo recipiendo recipiens fit quasi materia, quae ad illud trasmutetur. Addamus in Luna particulariter dici radium absorptum etiam alia ratione; lucet Luna, vt carbo, & lumen Solis adueniens in illam, penetransque quadantenus illius profunditatem, quae talis est corporeae consistentiae, vt possit penetrari vsque ad aliquid, miscetur lumini ipsius proprio, adeo vt fiat ex sic commistis luminibus vnum lumen, quo Lu na luceat, quocirca in Luna haec penetratio praesefert veluti luminum mistionem, prout in luminibus commistio dici poSoluitur secum test. Haec de primo quaesito. Dico de secundo, quod, praeter dum quaesitum. dicta de corpore Lunae, oportet aliud obseruare, & est, Actiones non fieri nisi pro virtute agentium; & maxime istae, quae semper habent dependentiam ab agente, quod & ipsum non agit quomodocumque se habeat ad ipsum passum, sed opor tet vt sit illi directum, & certo modo collocatum, sic videmus fieri & in agentibus specierum sensibilium productiuis, qui color est mihi ad aures non producit speciem in oculo. Quare, licet tota Luna sit eiusdem substantiae, non tamen per totum potest alterari adesse luminosum, quia agens tanti non est, nec alteratur nisi ea pars, quae respicitur, quia haec est talium agen tium conditio. Sic nec radius peruadit totum mare vsque ad eius profunditatem, quamuis totum mare sit perspicuum, sed solum vltra superficiem vsque ad aliquid, quod in Luna quantum sit nihil curamus. De tertio, obseruandum est axio Responsio ad tertium quaesi ma illud: Naturam agere propter finem, esse accipiendum, quantum. tum ad ea, quae primo intendit; aliqua enim, quae consequun tur, sunt in naturalibus ex materiae necessitate. Quare licebit dicere, in coelo nihil esse, vt contingit, ex his, quae attinent ad illius essentiam, & essentiales illius operationes: alioquin nihil vetare esse aliqua in coelo consequentia ex materia, non pro; ter propter finem praecipue. Sed praeterea, quemadmodum graue, & leue dicunt in sublunaribus propensionem ad motum, ita nec graue, nec leue dicit in coelo propensionem ad motum; sicutque varia compositio partium in grauibus, & leuibus facit in motu varietatem, ita etiam debet facere in coelo.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
