# Disputatio de coelo 78

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/78

Si hoc igitur non est qualitas, & differt propter hoc materia sublunaris a materia coelesti, iam non differt haec ab illa per qualitatem. Habet autem materia sublunaris esse receptiuum huiusmodi contrariorum, quia est talis substantia, & talis natura; non quia habet esse talium contrariorum receptiuum, ideo est talis substantia, & natura. Quare non differunt hae duae materiae qualitate superaddita, qua fiat in illis compositio; sed propria substantia, & natura, quam opus est, vt habeat, & haec & illa siue differat ab aliquo, siue non differat. Haec Alexander. Quam resolute; quam dilucide? Nos autem propius ad scholas accedentes rem duximus declarandam, vt supra fecimus in explicanda diuersitate potentiae a potentia. Differt igitur materia a materia ex suo intimo modo essendi absoluto, quo est se ipsa. Quoniam vero in suo esse includit, vt sit principium, & pars alterius, ideo consideratur altermodus essendi sub ratione partis, & principij, quem recipit a for ma, a qua semper dicitur à Philosopho esse inseparabilis, & haec de prima obiectione. Instantia vero Ioannis Grammatici contra rationem allatam pro fundamento opinionis, dum scilicet reprehendit propositionem; quod communicare in materia non est sufficiens ratio mutuo agendi, quoniam requiritur etiam contrarietas formarum, non habet momentum. Siquidem impossibile est non existere contrarium materiam habenti aliquo modo, siue extreme, vt est inter elementa; siue vt medij ad medium, aut medij ad extremum, vt inter mistum, & mistum; aut inter mistum, & elementum. Ita Philosophus in libello de Longitudine, & breuitate vitae capite 2. Quare, quod supponitur dari posse formam materialem componibi lem cum materia indifferenti, quae est idem numero cum priuatione, cuius esse est esse successiue contrariorum in substan tia receptiuum, quae forma careat contrario, contineatque perpetuo materiam, hoc habendum pro impossibili. Quod affirmabat Diuus Thomas in tractatu de formis, impediri etiam ob qualitates, existente contrarietate, puta ob densitatem, actionem, & passionem, est dictum absque consideratione. Nam potest difficiliorem reddere; non tamen prorsus impedire, & auferre.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
