Latin
79
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cheti tremolerà nel su aspetto. Dubitarem autem ego, quomodo id bene a Diua proponatur: nam, cum sumus in visione trementis obiecti, sumus in deceptione. Videmus enim rem aliter ac sit. Quare, si vult Beatrix Poetam sic afficere, vult eum decipere. Nisi esset, quod pulcherrime ita loquitur. Cum enim supernaturalia quaedam velit proponcre, ad quae intellectus pure naturalis aegre se habet, talem cognitionis eminentiam hoc pacto apte, &egregie explicat. Admonens interim naturalem vim mentis supernaturali cognitione ita superari, vt visus superatur obiecto lucis excellentis; adeo vt tremat, seque habeat imbecillius ad illud; quod tamen non cernit penitus aliter ac sit, siquidem vehementer lucidum cernitur, vt vehementer lucidum. Sequitur Beatrix, &stat promissis. Accipit Thomistarum, cuius scholae Poeta fuit alumnus, opinionem de Esse, &essen tia, quam nos satis considerauimus in tractatu de Intelligentijs, &non est opportunum hic eandem repetere considerationem, secundumque ipsam de proposito philosophatur. Su mit autem principium de participatione ipsius Esse, quatenus primo corpori naturali, quod est primum mobile, a primo ente participatum, inde alijs omnibus participetur. Intra coelum, inquit, diuinae pacis; (sic vocat empyreum, quia sit immobilis Beatorum sedes) voluitur corpus: Nonum, scilicet, coelum, primum mobile a Poeta creditum, quod habet tale Esse, sibi ita communicatum, vt in eius virtute sit indiuisibiliter (prout se habere indiuisibiliter conuenit corpori) col locatum totum, Esse, omnium, quae ab eo continentur. Non enim participatur, Esse, vllis ex inferiorum corporum, nisi me diante isto primo corpore. Sunt vero, quae ab illo continentur, tota rerum vniuersitas. Immediate sub ipso est sphaera stellarum, in qua hoc Esse peream alijs communicandum, incipit distingui secundum diuersas essentias, quas ista in se continet a se tota, &inter se distinctas. Veluti conspicimus ex multitudine, &varietate stellarum, in quibus patet esse variam compositionem, postquam differunt quali, &quanto, magni tudine scilicet, &luce. Aut secus ac in animali vno existente, varia est compositio carnis, ossis, neruorum, &aliarum partium ipsum componentium. Sub hoc coelo sunt coeli Planeta rum, quos proponit Beatrix simul collectos, &ait: Distinctiones eorum internas, propter compositionis varietatem, prout vnum coelum ab alio est distinctum, prout vna stella est distincta ab alia, &prout singulae stellae a suis orbibus diuersificantur &prout multa est in singulis propriorum motuum diuersitas, distinctiones, inquam, huiusmodi internas, per varias differentias, quas sortiuntur, prout ad figurationes superiorum stellarum, &inter se varie se habent, disponere hos cosdem coelos ad suos fines, &ad sua semina, quia hac ratione hi coeli sortiuntur finem, cuius gratia sunt, &euadunt pleni seminum sibi conuenientium. Sunt fines, ordinatio sublu narium ad participationem primi Esse, quòd est omnis entitatis finis. Sunt semina, virtutes eorum effectiuae, quas optime exercent per illam tam multam varietatem, sine qua in mundo id non fieret ordinis, &pulchritudinis, quod fit. Ita