# Disputatio de coelo 79

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/79

Terra est summe densa; non tamen id facit, quin aer, Soluitur secum & ignis summerarus in eam agat. Quod quaeritur, quomodo dum argum. coelum agat in ista, non habet difficilem responsionem. Clarum enim est, quod agit per motum congregando, & disgregando, rarefaciendo, condensando, ad quę sequuntur postea alte rationes, & transmutationes, quas omnes facit in alijs mediantibus elementis. Non posset autem etiam facere congregationem, & disgregationem, nisi esset materiale, & loco moueretur, & nisi conueniret in genere, quamuis non vniuoco cum istis, nec ab istis eadem, aut similia potest pati, quia agit ea per motum primum, & dominantem, super quem nequit mo tus rectus, tanquam is, qui sub illo ordinatur. Sed de his alibi dicendum; in talibus enim cadit consideratio de coelo, prout Consideratur se habet ad agendum in haec sublunaria. De quantitate, quam tertium argum. dicunt esse eandem, ac propterea volunt etiam materiam esse eandem, vel quia materia nihil aliud sit quam quantitas, vel quia non sit quantitas sine materia, vnde cum eadem sit quantitas, liceat inferre, quod sit etiam eadem materia, ita est respondendum. Ioannes Grammaticus contra Proclum ratione vndecima, capite quarto contendit, materiam nihil aliud Materia nihil aliud est, quam esse quam quantitatem, ternam scilicet dimensionem. Ratio ter dimensum, illi est praecipua, quia quantitas est primum intransmutabile; secundum Ioan nem. primum vero intransmutabile est materia. Quantitatem autem esse intransmutabilem essentialiter, conatur ostendere, quia quod fit, & corrumpitur in quantitate, non est essentia quantitatis; sed magnum, & paruum circa illam. Quod Auer Auerroistarum sententia. roistae ponentes dimensiones interminatas dicunt de terminis: Aiunt, enim corrumpi terminos non dimensionem; quam audacter? Aristoteles I. de Generatione, & corruptione textu 40. sic loquitur. Quantum autem vniuersale non fit, sicut neque animal, quod neque sit homo, neque aliquod singularium, quare expresse ponit id esse de generatione, & corruptione quanti, Refellituropi quod est etiam de reliquis. Neque audiendus est loannes, nio loannis, & cum ait, in hoc esse diuersitatem circa generationem homiAuerroistarum. nis, & generationem quanti: Nam fit homo ex non homine Error Ioannis. actu, Alter error eiusdem Phyloponi. Quo dicatur hominem generari, & corrumpi. Quo dicatur quantitatem ge nerari, & corrumpi. Terdimensum est quantitas terminata. Quantitas interminata non est possibilis simpliciter. Argumentum contra Ioan. actu, homine tamen potentia, vt ex semine; quantum vero sem per fit ex quanto actu.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
