# Disputatio de coelo 81.9

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81.9

Quod affertur de raro, & Soluitur quar tum argum. denso, eodem modo est remouendum; nos enim, qui dicimus, coelum esse compositum ex materia & forma, in his parum habemus laboris. Est quippe rarum, vbi parum de materia; est densum, vbi multum, & a denso maior actio ratione multiplicationis formae in materia, quę materia ob puritatem fit actu diaphana. Sic apud nos adamas, crystallus, & alia, quę puritate suę compositionis accedunt ad elementa diapha na, remanent diaphana; sique multiplicetur densitas, fiunt lu cida.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
