# Disputatio de coelo 81

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81

Tria ergo in coelo ex sua compositione, per formam propriam primo Esse informatam, contingunt; motus, influentia, lumen. Quaestio est circa lucem; quocirca Diua, à notis procedens, ab alijs duobus ad lucem descendit. Motus, inquit, in coelo est a motore, quod est notissimum. Inde consequitur, quod etiam influxus sunt a motore, quia non sunt sine motu. Istaque intelliguntur sic esse in coelo, vt sint prius in eius motoribus, sicuti ars faciendi ensis non est in malleo, quamuis malleo ensis fiat, sed in fabro. Coelum igitur stellarum a mente propria, quae illud voluit, recipit imaginem; quae est impressio istius Esse communicandum inferioribus. Quod quidem dicitur sphaera illa recipere, a propria mente, quia Esse, quod vnicuique participatur, per propriam formam illi praecipue participatur; & facit se sigillum illius imaginis, quatenus debet idem Esse alijs om nibus, intra se contentis, participare. Recipit autem ipsum di stinctum per diuersitatem partium, quibus est praeditum. Sicut enim in nostris corporibus anima sese adiungit varie, pro membrorum varietate, sic anima coeli sese adiungit secundum diuersas virtutes, per stellas multiplicatas, quae diuersa influant. Non tamen ita intelligitur ipsa habere hanc virtutum diuersitatem, vt in sua essentia multiplicetur, sed permanet in sua simplicitate se ipsam in se conuoluens supra suam vnitatem: quod est Platonice dictum, & Poetae significat, eam in facultatum multiplicatione remanere tamen vnius essentiae. Cum ergo secundum diuersas virtutes coelo se adiungat, facit diuersas compositiones sui ipsius cum coelesti corpore, quod ipsa viuum facit, quatenus sese ipsi connectit, eo modo, quo vita est in nobis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
