# Disputatio de coelo 82-3

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/82-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/82-3

adiungitur, ex hilaritate illius beatitudinis, qua est plena, & vnde est omnis illius virtus, quae tota est a primo Esse, micet per corpus in varijs partibus, sicut micat apud nos laetitia in oculis laetantium, quos dicimus oculos ridentes. Prout igitur micat talis laetitia varie in varijs stellis, varie in eadem stella, fiunt lucis differentiae & in varijs stellis, & in eadem stella, & in partibus coeli perspicuis: micat autem magis in stellis, quia stellae sunt tanquam oculi coelorum. Et sic primum, Esse, per animam communicatum, est principium formale producens in coelo lucis, qualitatis praestantissimae, omnes differentias; coelum autem de se nihil habet ad lucem, nisi praeparationem ad eam ratione suae compositionis respicientis primum Esse; Facitque hoc coeli anima conformiter suae bonitati, quia facit earum singula, non eodem modo, sed prout sibi conuenit in eo gradu, in quo est, sunt enim animarum varij gradus, secundum quos se habent ad primum esse. Facit etiam conformiter suae bonitati quia facit prout est bonum recipienti.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
