# Disputatio de coelo 82

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/82

Sicut ignis apud nos, qui positus in materia densa acqui rit lucem. Calor vero, de quo facit mentionem, non est in coe lo formaliter; quomodo autem producatur a coelo, dicetur alibi, nunc esset nimis longum, & nimis extra rem. Dicunt, fu turas duas materias primas: Et hic iterum laborat Achillinus, quia hoc argumentum magis vexat Auerroistas, quam nos. Ait, forma est genus analogum, quod diuiditur in formam materialem, & abstractam, prima resolutio fit in abstractam, quae prima est respectu naturalium, inter abstractas prima est Deus. Sic & materia est vnus genus analogum diuisibile in materiam actu, & materiam potentia, fit prima resolutio in materiam actu; resolutio postea materiae actu terminatur in materiam primi coeli, quod est octauum. Et sic, inquit, se res habet, attendendo resolutionem penes perfectum; & imperfectum; quod si attendatur secundum magis, & minus po tentiale, stat tota ad materiam primam. Quae consideratio ina nis mihi est prae hoc argumento. Praeterquam quod vereor, ne resolutio materialis non debeat attendi, nisi secundo modo, vt magis potentiale sit magis materia. Non puto autem, hoc esse illud, quod quaerit Philosophus, cum ait, deueniri in omni genere causae ad vnum primum. Dico itaque esse vnam tantum materiam primam in ratione communm potentialitatis, principij componentis, principij mouentis, quae sunt primae, & substantiales materiae conditiones. Et sic satis seruatur, quod deuenitur ad vnum primum, nec tamen fit, quin pos sint esse duae materiae primae distinctae rationibus particularibus sub communi illa materiae conditione. Et cum dicitur: ad patiendum sufficit vnum, praetermitto considerationem illius rationis, dico quod est verum. Quatenus enim patitur transmutationem, vna est materia, quae, pro varietate postea patiendi motum, fit duae materiae genere vniuoco differentes; sed conuenientes genere analogo, quae est conditio conuenientiae corruptibilium, & incorruptibilium. Neque enim dicit Philosophus deueniri ad vnum primum simpliciter vniuocum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
