# Disputatio de coelo 83

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/83

Sic etiam dicimus de altero, quod scilicet definitio Soluitur sextum argum. primi Physicorum amplectitur omnem materiam accepto fie ri sub ratione communi. Praeterquam quod definitio analoga semper primo respicit primum analogatum, & constituitur tanquam ad illud relata ex 4. Metaphysicorum, textu 2. Soluitur septi Quod dicitur in fundamento naturae nihil esse distinctum, atmum argum. que ideo non oportere poni distinctionem in materia, aduertatur, quod ea est propositio Anaxagorae ita magnificantis suam illam rerum confusionem, a qua mens segregationem instituerat, vbi omnibus omnia erant commista. Nos autem non dissentimus, nihilque distinctum ponimus in fundamen to naturae sub ratione illa communi, quae ratione transmutaSoluitur octationis est assignata. Addunt, illa materia, qualiscunque sit, uum argum. est tamen materia; definitur autem materia communi definitione, quod est causa, propter quam res potest esse, & non esse, quocirca oportet & coelum si habet materiam partem compositi, posse esse, & non esse. Conuenimus in definitione, Posse esse, & sed dicimus eam analogice esse accipiendam, & posse per manon esse per teriam esse, & non esse, contingere duobus modis, vel simpli materiam, dupliciter conciter, vel secundum quid. Materia coeli est causa propter tingit. quam coelum potest esse, & non esse secundum quid; non autem simpliciter, ratione scilicet motus in parte accepti, quia nec qui fuit heri, nec qui cras est futurus, hodie est. In quo Quo coelum dicatur posse sensu est aliquando dictum coelum posse quiescere, non quiquiescere. dem a toto motu, sed a qualibet parte motus. Quod adnotabat pro Auerroe landunus 1. de Coelo, quaestione 18. Subiungitur, illa potentia, quae est essentia materiae coelestis, est tamen potentia. Omnis vero potentia est contradictionis, ergo coelum est in potentia contradictionis, ergo corruptibiSoluitur nole. Respondetur, quod omnis potentia est contradictionis num argum. aliquo pacto, aut simpliciter, aut secundum quid. Non enim dicit Philosophus, quod omnis potentia sit potentia contradictionis absolute; sed solum quod est contradictionis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
