# Disputatio de coelo 84

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/84

Est igitur potentia contradictionis, quae ob materiam est in coelo potentia contradictionis secundum quid in partibus motus, qui ideo fit, & corrumpitur, non autem in toto motu, hoc enim poneret coelum corruptibile, & faceret laborem in anima mouente, quia sic coelum totum posset simpliciter quiescere, & haberet inclinationem motui contrariam; quare anima agens contra illam inclinationem, esset in labore. Plurima de hac propositione sunt scripta, quae apud alios legi possunt. Quod adducitur, si detur haec materia, non fore sufficienter ostensum intelligentias esse aeternas. Vtebatur enim Philosophus hoc medio, quia careant materia, quod sane medium non erat sufficiens, postquam stat habere materiam, vt habet coelum, & simul esse aeternum, id ita resoluitur. Intelligentiae debent esse aeternae, & substantia, & actione, quia sunt substantia actio; si vero habeant materiam qualemcunque, non erunt aeternae actione, quia nihil materiale potest habere actionem totam simul, & actionem substantiae identificatam. Dicet quis. Nonne mouent? Communiter debet responderi, illam non esse primam ipsarum actionem, quae est intellectio; sed esse, vt dicunt, actionem ad extra. Nos vltra adiungimus, illas non mouere effectiue, nisi mediante anima. Dubitant, quod si differt materia sublunarium a materia coeli, oportebit etiam materias singulorum orbium inter se differre; quod habent pro re ardua. Respondeo ego, quod est verum, debere etiam materias orbium differre, caeterum specie, non genere, vt differunt materiae sublunaris, & coelestis. Quomodo autem res se habeat, sic declaramus. Accipiemus exemplum animalis Auerroi consuetum in coelestibus explicandis, quamuis ipse eo vtatur in alio proposito, & diuersa ratione. Dicimus igitur hoc pacto. In animali veluti in homine, sunt partes secundum variam speciem temperamenti specie distinctae caro, os, neruus. Hae singulae constant ex tota sua materia. Quaecunque enim materia pro homine constituendo potuit fieri caro, facta est caro; quaecumque neruus, & os, facta est neruus, & os; & sic de sin gulis, ex quibus homo est constitutus. Sic contingit & in coe lo. Eadem est materia in toto coelo, sicut in homine est idem humanum temperamentum; tamen ratione variae constitutionis est diuersa.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
